Miserere mei, Deus

          Be gracious unto me, O God

 Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. 

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem mean. 

Amplius lava me ab iniquitate mea: et a peccato meo munda me. 

 Quoniam iniquitatem mean ego cognosco: et peccatum meum contra me est semper.

Tibi soli peccavi et malum, coram te feci: ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.

 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum : et in peccatis concepit me mater mea.

Ecce enim veritatem dilexisti : incerta et occula sapientiae tuae manifestasti mihi.

 Asperges me hyssopo, et mundabor : lavabis me, et super nivem dealbabor.

 Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exsultabunt ossa humiliata.

Averte faciem tuam a peccatis meis : et omnes iniquitates meas dele.

Cor mundum crea in me, Deus : et spiritum rectum innova in visceribus meis.

Ne projicias me a facie tua : et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.

Redde mihi laetitiam salutaris tui : et spiritu principali confirma me.

Docebo iniquos vias tuas : et impii ad te convertentur.

Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae : et exsultabit lingua mea justitiam tuam.

 

Advertisements